[55]
Marcus
Quia si, ut Chius Aristo dixit,
solum bonum esse dixisset quod honestum esset
malumque quod turpe, ceteras res omnis plane pares,
ac ne minimum quidem utrum adessent an abessent
interesse, ualde a Xenocrate et Aristotele et ab illa
Platonis familia discreparet, essetque inter eos de re
maxima et de omni uiuendi ratione dissensio. Nunc
uero cum decus, quod antiqui summum bonum esse
dixerant, hic solum bonum dicat; itemque dedecus
quod illi summum malum, hic solum; diuitias, ualetudinem, pulchritudinem, commodas res appellet, non
bonas; paupertatem, debilitatem, dolorem incommodas, non malas; sentit idem quod Xenocrates, quod
Aristoteles, loquitur alio modo. Ex hac autem non
rerum sed uerborum discordia controuersia est nata
de finibus, in qua, quoniam usus capionem duodecim
tabulae intra quinque pedes esse noluerunt, depasci
ueterem possessionem Academiae ab hoc acuto homine
non sinemus, nec Mamilia lege singuli, sed e XII
tres arbitri fines regemus.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics