[52]
Nam si propter alias res uirtus expetitur, melius
esse aliquid quam uirtutem necesse est: pecuniamne
igitur an honores an formam an ualetudinem? Quae
et quom adsunt perparua sunt, et quam diu adfutura
sint, certum sciri nullo modo potest. An id quod turpissimum dictu est, uoluptatem? At in ea quidem spernenda et repudianda uirtus uel maxime cernitur.
Sed uidetisne quanta series rerum sententiarumque
sit, atque ut ex alio alia nectantur? Quin labebar
longius, nisi me retinuissem.
20. Quintus
Quo tandem? Libenter enim,
frater, quo ista oratione tendis tecum prolabar.
Marcus
Ad finem bonorum, quo referuntur et
quoius apiscendi causa sunt facienda omnia, controuersam rem et plenam dissensionis inter doctissimos
sed aliquando tamen iudicandam.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics