Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[51]
Quid enim? Possumus eos, qui a stupro
arcentur infamiae metu, pudicos dicere, quom ipsa
infamia propter rei turpitudinem consequatur? Nam
quid aut laudari rite aut uituperari potest, si ab eius
natura recesseris quod aut laudandum aut uituperandum putes? An corporis prauitates, si erunt perinsignes, habebunt aliquid offensionis, animi deformitas
non habebit? Cuius turpitudo ex ipsis uitiis facillime
perspici potest. Quid enim foedius auaritia, quid
immanius libidine, quid contemptius timiditate, quid
abiectius tarditate et stultitia dici potest? Quid ergo?
Eos qui singulis uitiis excellunt aut etiam pluribus,
propter damna aut detrimenta aut cruciatus aliquos
miseros esse dicimus, an propter uim turpitudinemque
uitiorum? Quod item ad contrariam laudem de
uirtute dici potest.