Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[46]
An ingenia natura,
uirtutes et uitia quae existunt ab ingeniis, aliter iudicabuntur? An ea si non aliter, honesta et turpia non
ad naturam referri necesse erit? Si quod laudabile
bonum est, in se habeat quod laudetur, necesse est;
ipsum enim bonum non est opinionibus, sed natura.
Nam ni ita esset, beati quoque opinione essemus, quo
quid dici potest stultius? Quare quom et bonum et
malum natura iudicetur, et ea sint principia naturae,
certe honesta quoque et turpia simili ratione diiudicanda et ad naturam referenda sunt.