[36]
Marcus
Recte dicis, et res se sic habet.
Verum philosophorum more, non ueterum quidem
illorum, sed eorum qui quasi officinas instruxerunt
sapientiae, quae fuse olim disputabantur ac libere, ea
nunc articulatim distincta dicuntur. Nec enim satis
fieri censent huic loco qui nunc est in manibus, nisi
separatim hoc ipsum, a natura esse ius, disputarint.
Atticus
Et scilicet tua libertas disserendi
amissa est, aut tu is es qui in disputando non tuum
iudicium sequaris, sed auctoritati aliorum pareas!
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics