[35]
Atticus
An mihi aliter uideri possit,
cum haec iam perfecta sint, primum quasi muneribus
deorum nos esse instructos et ornatos, secundo autem
loco unam esse hominum inter ipsos uiuendi parem
communemque rationem, deinde omnes inter se
naturali quadam indulgentia et beniuolentia, tum
etiam societate iuris contineri? quae quom uera
esse, recte ut arbitror, concesserimus, qui iam licet
nobis a natura leges et iura seiungere?
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics