[22]
Atticus
Perge, quaeso. Nam id quod tibi
concessi, quorsus pertineat, exspecto.
Marcus
Non faciam longius. Huc enim pertinet:
animal hoc prouidum, sagax, multiplex, acutum,
memor, plenum rationis et consilii, quem uocamus
hominem, praeclara quadam condicione generatum
esse a supremo deo. Solum est enim ex tot animantium
generibus atque naturis particeps rationis et cogitationis, quom cetera sint omnia expertia. Quid est
autem, non dicam in homine, sed in omni caelo atque
terra, ratione diuinius? Quae quom adoleuit atque
perfecta est, nominatur rite sapientia.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics