[15]
Atticus
Atqui, si quaeris ego quid
exspectem, quoniam scriptum est a te de optimo rei
publicae statu, consequens esse uidetur ut scribas tu
idem de legibus: sic enim fecisse uideo Platonem
illum tuum, quem tu admiraris, quem omnibus anteponis, quem maxime diligis.
Marcus
Visne igitur, ut ille cum Crete Clinia et
cum Lacedaemonio Megillo aestiuo, quem ad modum
describit, die in cupressetis Gnosiorum et spatiis
siluestribus, crebro insistens, interdum adquiescens,
de institutis rerum publicarum ac de optimis legibus
disputabat, sic nos inter has procerissimas populos in
uiridi opacaque ripa inambulantes, tum autem residentes, quaeramus isdem de rebus aliquid uberius
quam forensis usus desiderat?
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics