“ [44] Praeclare quidem dicis, Laelius; etenim video iam, quo pergat oratio. S. Vides igitur ne illam quidem, quae tota sit in factionis potestate, posse vere dici rem publicam. L. Sic plane iudico. S. Et rectissime quidem iudicas; quae enim fuit tum Atheniensium res, cum post magnum illud Peloponnesiacum bellum triginta viri illi urbi iniustissime praefuerunt? [p. 350] num aut vetus gloria civitatis aut species praeclara oppidi aut theatrum, gymnasia, porticus aut propylaea nobilia aut arx aut admiranda opera Phidiae aut Piraeus ille magnificus rem publicam efficiebat? Minime vero, Laelius, quoniam quidem populi res non erat. S. Quid? cum decemviri Romae sine provocatione fuerunt tertio illo anno, cum vindicias amisisset ipsa libertas? L. Populi nulla res erat, immo vero id populus egit, ut rem suam recuperaret.
33. ”
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.