Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[67]
... quem iam dudum quaero et ad
quem cupio pervenire. L. Prudentem fortasse quaeris? Tum ille: Istum ipsum. L. Est tibi ex eis ipsis,
qui adsunt, bella copia, vel ut a te ipso ordiare. Tum
Scipio: Atque utinam ex omni senatu pro rata parte
esset! Sed tamen est ille prudens, qui, ut saepe in
Africa vidimus, immani et vastae insidens beluae coercet
et regit beluam, quocumque vult, levi admonitu †non
actu inflectit illam feram. L. Novi et, tibi cum
essem legatus, saepe vidi. S. Ergo ille Indus aut
Poenus unam coercet beluam, et eam docilem et humanis moribus adsuetam; at vero ea, quae latet in
animis hominum quaeque pars animi mens vocatur,
non unam aut facilem ad subigendum frenat et domat, si quando id efficit, quod perraro potest. Namque et illa tenenda est ferox ...
...
41.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.