Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[50]
... Lycurgus γέροντας Lacedaemone appellavit, nimis is quidem paucos, xxviii, quos penes
summam consilii voluit esse, cum imperii summam
rex teneret; ex quo nostri idem illud secuti atque interpretati, quos senes ille appellavit, nominaverunt
senatum, ut iam Romulum patribus lectis fecisse
diximus; tamen excellit atque eminet vis, potestas
nomenque regium. Inperti etiam populo potestatis
aliquid, ut et Lycurgus et Romulus; non satiaris eum libertate, sed incenderis cupiditate libertatis, cum tantum modo potestatem gustandi feceris;
ille quidem semper inpendebit timor, ne rex, quod
plerumque evenit, exsistat iniustus. Est igitur fragilis [p. 323]
ea fortuna populi, quae posita est in unius, ut dixi
antea, vel voluntate vel moribus.
29.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.