Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[47]
Videtisne igitur, ut de rege dominus extiterit uniusque vitio genus rei publicae ex bono in deterrumum
conversum sit? Hic est enim dominus populi, quem
Graeci tyrannum vocant; nam regem illum
volunt esse, qui consulit ut parens populo [p. 322] conservatque eos, quibus est praepositus, quam optima in condicione vivendi, sane bonum, ut dixi, rei publicae genus, sed tamen inclinatum et quasi pronum ad perniciosissimum statum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.