Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[63]
Est vero, inquit Scipio, in pace et otio; licet
enim lascivire, dum nihil metuas, ut in navi ac saepe
etiam in morbo levi. Sed ut ille, qui navigat, cum
subito mare coepit horrescere, et ille aeger ingravescente morbo unius opem inplorat, sic noster populus in
pace et domi imperat et ipsis magistratibus minatur, recusat, appellat, provocat, in bello sic paret
ut regi; valet enim salus plus quam libido. Gravioribus vero bellis etiam sine collega omne imperium [p. 300]
nostri penes singulos esse voluerunt, quorum ipsum
nomen vim suae potestatis indicat. Nam dictator
quidem ab eo appellatur, quia dicitur, sed in nostris libris vides eum, Laeli, magistrum populi
appellari. L. Video, inquit. Et Scipio: Sapienter igitur illi veteres ...
...
41.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.