Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[61]
Tum Laelius: Quid, quaeso, interest inter unum [p. 299]
et plures, si iustitia est in pluribus? Et Scipio:
Quoniam testibus meis intellexi, Laeli, te non
valde moveri, non desinam te uti teste, ut hoc, quod
dico, probem. Me, inquit ille, quonam modo? S. Quia
animum adverti nuper, cum essemus in Formiano, te
familiae valde interdicere, ut uni dicto audiens esset.
L. Quippe vilico. S. Quid? domi pluresne praesunt negotiis tuis? L. Immo vero unus, inquit. S. Quid? totam
domum num quis alter praeter te regit? L. Minime
vero. S. Quin tu igitur concedis idem in re
publica, singulorum dominatus, si modo iusti sint,
esse optimos? L. Adducor, inquit, ut prope modum
adsentiar.
40.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.