Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[51]
... si fortuito id faciet, tam cito evertetur
quam navis, si e vectoribus sorte ductus ad gubernacula accesserit. Quodsi liber populus deliget, quibus se committat, deligetque, si modo salvus esse
vult, optimum quemque, certe in optimorum consiliis
posita est civitatium salus, praesertim cum hoc natura tulerit, non solum ut summi virtute et animo
praeessent inbecillioribus, sed ut hi etiam parere summis velint. Verum hunc optimum statum pravis hominum opinionibus eversum esse dicunt, qui [p. 295]
ignoratione virtutis, quae cum in paucis est, tum a
paucis iudicatur et cernitur, opulentos homines et copiosos, tum genere nobili natos esse optimos putant.
Hoc errore vulgi cum rem publicam opes paucorum,
non virtutes tenere coeperunt, nomen illi principes optimatium mordicus tenent, re autem carent eo nomine.
Nam divitiae, nomen, opes vacuae consilio et
vivendi atque aliis imperandi modo dedecoris plenae
sunt et insolentis superbiae, nec ulla deformior species est civitatis quam illa, in qua opulentissimi
optimi putantur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.