Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[4]
3. His rationibus tam certis tamque inlustribus opponuntur ab iis, qui contra disputant, primum labores, qui sint re publica defendenda sustinendi, leve
sane inpedimentum vigilanti et industrio, neque solum in tantis rebus, sed etiam in mediocribus
vel studiis vel officiis vel vero etiam negotiis contemnendum. Adiunguntur pericula vitae, turpisque ab
his formido mortis fortibus viris opponitur, quibus magis id miserum videri solet, natura se consumi et senectute, quam sibi dari tempus, ut possint eam vitam, quae
tamen esset reddenda naturae, pro patria potissimum
reddere. Illo vero se loco copiosos et disertos
putant, cum calamitates clarissimorum virorum
iniuriasque iis ab ingratis inpositas civibus colligunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.