Egregie cordatus homo, catus Aelius Sextus,qui 'egregie cordatus' et 'catus' fuit et ab Ennio dictus est, non quod ea quaerebat, quae numquam inveniret, sed quod ea respondebat, quae eos, qui quaesissent, et cura et negotio solverent, cuique contra Galli studia disputanti in ore semper erat ille de Iphigenia Achilles:
A/strologorum si/gna in caelo qui/d fit observa/tionis,Atque idem (multum enim illum audiebam et libenter) [p. 286] Zethum illum Pacuvii nimis inimicum doctrinae esse dicebat; magis eum delectabat Neoptolemus Ennii, qui se ait 'philosophari velle, sed paucis; nam omnino haud placere'. Quodsi studia Graecorum vos tanto opere delectant, sunt alia liberiora et transfusa latius, quae vel ad usum vitae vel etiam ad ipsam rem publicam conferre possumus. Istae quidem artes, si modo aliquid valent, id valent, ut paulum acuant et tamquam inritent ingenia puerorum, quo facilius possint maiora discere. 19.
Cu/m capra aut nepa au/t exoritur no/men aliquod be/luarum!
Quo/d est ante pedes ne/mo spectat, cae/li scrutantu/r plagas.