Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[35]
Multa etiam ex notatione sumuntur.. Ea est autem,
cum ex vi nominis argumentum elicitur; quam Graeci
ἐτυμολογίαν appellant, id est verbum ex verbo veriloquium;
nos autem novitatem verbi non satis apti fugientes genus
hoc notationem appellamus, quia sunt verba rerum notae.
Itaque hoc quidem Aristoteles σύμβολον appellat, quod
Latine est nota. Sed cum intellegitur quid significetur,
minus laborandum est de nomine.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.