This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[29]
sic igitur veteres
praecipiunt: cum sumpseris ea quae sint ei rei quam
definire velis cum aliis communia, usque eo persequi, dum
proprium efficiatur, quod nullam in aliam rem transferri
possit. Vt haec: Hereditas est pecunia. Commune adhuc;
multa enim genera pecuniae. Adde quod sequitur: quae
morte alicuius ad quempiam pervenit. Nondum est definitio; multis enim modis sine hereditate teneri pecuniae
mortuorum possunt. Vnum adde verbum: iure; iam a
communitate res diiuncta videbitur, ut sit explicata definitio
sic: Hereditas est pecunia quae morte alicuius ad quem-
piam pervenit iure. Nondum est satis; adde: nec ea aut
legata testamento aut possessione retenta; confectum est.
Itemque ut illud1: Gentiles sunt inter se qui eodem
nomine sunt. Non est satis. Qui ab ingenuis oriundi
sunt. Ne id quidem satis est. Quorum maiorum nemo
servitutem servivit. Abest etiam nunc. Qui capite non
sunt deminuti. Hoc fortasse satis est. Nihil enim video
Scaevolam pontificem ad hanc definitionem addidisse.
Atque haec ratio valet in utroque genere definitionum, sive
id quod est, sive id quod intellegitur definiendum est.
1 ut illud secl. Friedrich
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.