previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

4. [18] ab adiunctis: Si ea mulier testamentum fecit quae se capite numquam deminuit, non videtur ex edicto praetoris secundum eas tabulas possessio dari. Adiungitur1 enim, ut secundum servorum, secundum exsulum, secundum puerorum tabulas possessio videatur ex edicto dari. [19] ab [p. 4006] antecedentibus autem et consequentibus et repugnantibus hoc modo; ab antecedentibus: Si viri culpa factum est divortium, etsi mulier nuntium remisit, tamen pro liberis manere nihil oportet. A consequentibus: [20] si mulier, cum fuisset nupta cum eo quicum conubium non esset, nuntium remisit; quoniam qui nati sunt patrem non sequuntur, pro liberis manere nihil oportet. A repugnantibus: [21] si pater- familias uxori ancillarum usum fructum legavit a filio neque a secundo herede legavit, mortuo filio mulier usum fructum non amittet. Quod enim semel testamento alicui datum est, id ab eo invito cui datum est auferri non potest. Repugnat2 enim recte accipere et invitum reddere. Ab efficientibus rebus hoc modo: [22] omnibus est ius parietem directum ad parietem communem adiungere vel solidum vel fornicatum. Sed qui in pariete communi demoliendo damni infecti promiserit, non debebit praestare, quod fornix viti fecerit. Non enim eius vitio qui demolitus est damnum factum est, sed eius operis vitio quod ita aedificatum est, ut suspendi non posset3. [23] ab effectis rebus hoc modo: Cum mulier viro in manum convenit, omnia quae mulieris fuerunt viri fiunt dotis nomine. Ex comparatione autem omnia valent quae sunt huius modi: Quod in re maiore valet valeat in re minore4, ut si in urbe fines non reguntur5, nec aqua in urbe arceatur. Item contra: Quod in minore valet, valeat in maiore. Licet idem exemplum convertere. Item: Quod in re pari valet, valeat in hac quae par6 est; ut: Quoniam usus auctoritas fundi biennium est, sit etiam aedium. At in lege aedes non appellantur et sunt ceterarum7 rerum omnium quarum annuus est usus. Valeat aequitas, quae paribus in causis paria iura desiderat. [24] quae autem adsumuntur extrinsecus, [p. 4007] ea maxime ex auctoritate ducuntur. Itaque Graeci talis argumentationes ἀτέχνους vocant, id est artis expertis, ut si ita respondeas: Quoniam P. Scaevola id solum esse ambitus aedium dixerit, quod8 parietis communis tegendi causa tectum proiceretur, ex quo tecto in eius9 aedis qui pro- texisset aqua deflueret, id tibi ius videri.

[25] his igitur locis qui sunt expositi ad omne argumentum reperiendum10 tamquam elementis quibusdam significatio et demonstratio ad reperiendum11 datur. Vtrum igitur hactenus satis est? Tibi quidem tam acuto et tam occu- pato puto.

1 adiungeretur A: adiungetur Bm

2 repugnat O: pugnat codd.

3 possit Abf

4 re minore OLV

5 reguntur O: regantur codd.

6 quae par codd.: qui par B: quoi par Buecheler

7 (at in lege aedes non appel- lantur) et ceterarum Madvig

8 quod vulg.: quantum OB ex Boethio: quo d: quoad Valla

9 tecto in eius Boethius: in tectum eius codd.

10 reperiendum om. codd. O

11 ad reperiendum om. O

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (9 total)
  • Cross-references to this page (6):
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), AUCTOR´ITAS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CAU´TIO
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), FORNIX
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), MATRIMO´NIUM
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), SUCCE´SSIO
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), USUCAPIO
  • Cross-references in general dictionaries to this page (3):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: