Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[96]
tum enim defenditur non id legem dicere
quod adversarius velit, sed aliud. Id autem contingit, cum
scriptum ambiguum est, ut duae sententiae differentes accipi
possint. Tum opponitur scripto voluntas scriptoris, ut
quaeratur verbane plus an sententia valere debeant. Tum
legi lex contraria adfertur. Ista1 sunt tria genera quae
controversiam in omni scripto facere possint2: ambiguum,
discrepantia scripti et voluntatis, scripta contraria.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.