Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[71]
parium autem comparatio nec elationem
habet nec summissionem; est enim aequalis. Multa autem
sunt quae aequalitate ipsa comparantur1; quae ita fere con-
cluduntur: Si consilio iuvare cives et auxilio aequa in
laude ponendum est, pari gloria debent esse ei qui consu-
lunt et ei qui defendunt; at quod2 primum, est; quod sequitur igitur. Perfecta est omnis argumentorum invenien-
dorum praeceptio, ut, cum profectus sis a definitione, a
partitione, a notatione, a coniugatis, a genere, a formis,
a similitudine, a differentia, a contrariis, ab adiunctis, a consequentibus, ab antecedentibus, a repugnantibus, a causis,
ab effectis, a comparatione maiorum minorum parium, nulla
praeterea sedes argumenti quaerenda sit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.