Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[62]
atque etiam est causarum dissimilitudo, quod aliae sunt,
ut sine ulla appetitione animi, sine voluntate, sine opinione
suum quasi opus efficiant, vel ut omne intereat quod ortum
sit; aliae autem1 aut voluntate efficiunt aut perturbatione
animi aut habitu aut natura aut arte aut casu: voluntate,
ut tu, cum hunc libellum legis; perturbatione, ut si quis
eventum horum temporum timeat; habitu, ut qui facile et
cito irascitur2; natura, ut vitium in dies crescat; arte, ut
bene pingat; casu, ut prospere naviget. Nihil horum sine
causa nec quidquam omnino; sed huius modi causae non
necessariae.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.