utinam ne in nemore Pelio—Nisi enim 'accidissent1 abiegnae ad terram trabes,' Argo illa facta non esset, nec tamen fuit in his trabibus efficiendi vis necessaria. At cum in Aiacis navim crispisulcans igneum fulmen iniectum est, inflammatur navis necessario. [62] atque etiam est causarum dissimilitudo, quod aliae sunt, ut sine ulla appetitione animi, sine voluntate, sine opinione suum quasi opus efficiant, vel ut omne intereat quod ortum sit; aliae autem2 aut voluntate efficiunt aut perturbatione animi aut habitu aut natura aut arte aut casu: voluntate, ut tu, cum hunc libellum legis; perturbatione, ut si quis eventum horum temporum timeat; habitu, ut qui facile et cito irascitur3; natura, ut vitium in dies crescat; arte, ut bene pingat; casu, ut prospere naviget. Nihil horum sine causa nec quidquam omnino; sed huius modi causae non necessariae. [63] omnium autem causarum in aliis inest con- [p. 4018] stantia, in aliis non inest. In natura et in4 arte constantia est, in ceteris nulla.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
16. cum autem erit talis causa, ut in ea
non sit efficiendi necessitas, necessaria conclusio non sequitur. Atque illud quidem genus causarum quod habet
vim efficiendi necessariam errorem adferre non fere solet;
hoc autem sine quo non efficitur saepe conturbat. Non
enim, si sine parentibus filii esse non possunt, propterea in
parentibus causa fuit gignendi necessaria.
[61]
hoc igitur sine
quo non fit, ab eo in quo certe fit diligenter est separandum.
Illud enim est tamquam
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.