previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

10. [41] similitudo sequitur, quae late patet, sed oratoribus et philosophis magis quam vobis. Etsi enim omnes loci sunt omnium disputationum ad argumenta suppeditanda, tamen aliis disputationibus abundantius occurrunt aliis angustius. [p. 4012] Itaque genera tibi nota sint; ubi autem eis utare, quae- stiones ipsae te admonebunt. [42] sunt enim similitudines quae ex pluribus conlationibus perveniunt quo volunt hoc modo: Si tutor fidem praestare debet, si socius, si cui mandaris, si qui fiduciam acceperit, debet etiam procura- tor. Haec ex pluribus perveniens quo vult appellatur inductio, quae Graece ἐπαγωγὴ nominatur, qua plurimum est usus in sermonibus Socrates. [43] alterum similitudinis genus conlatione sumitur, cum una res uni, par pari com- paratur hoc modo: Quem ad modum, si in urbe de finibus controversia est, quia fines magis agrorum videntur esse quam urbis1, finibus regendis adigere arbitrum non possis, sic, si aqua pluvia in urbe nocet, quoniam res tota magis agrorum est, aquae pluviae arcendae adigere arbitrum non possis. [44] ex eodem similitudinis loco etiam exempla sumun- tur, ut Crassus in causa Curiana exemplis plurimis usus est, qui testamento sic heredes instituisset, ut si filius natus esset in decem mensibus isque mortuus prius quam in suam tutelam venisset, hereditatem obtinuissent2. Quae com- memoratio exemplorum valuit, eaque vos in respondendo uti multum soletis. [45] ficta enim exempla similitudinis habent vim; sed ea oratoria magis sunt quam vestra; quamnquam uti etiam vos soletis, sed hoc modo: Finge mancipio aliquem dedisse id quod mancipio dari non potest. Num idcirco id eius factum est qui accepit? aut num is qui mancipio dedit ob eam rem se ulla re obligavit ? In hoc genere oratoribus et philosophis concessum est, ut muta etiam loquantur, ut mortui ab inferis exciten- tur, ut aliquid quod fieri nullo modo possit augendae rei gratia dicatur aut minuendae, quae ὑπερβολὴ dicitur, multa alia mirabilia. Sed latior est campus illorum. Eisdem [p. 4013] tamen ex locis, ut ante dixi, et in3 maximis et minimis in4 quaestionibus argumenta ducuntur.

1 quia... urbis secl. Friedrich. Loco medetur Madvig Adv. Crit. ii. 192

2 qui... obtinuissent secl. Friedrich: heredem ... obtineret Manutius: qui cum ... instituti essent Madvig

3 in om. codd.

4 in minimis Of: in om. V

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references to this page (1):
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), FIDU´CIA
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: