previous

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

7. [19] Sed adgrediamur iam quod suscepimus, si prius exposue- rimus quae causa in iudicium deducta sit. Cum esset lex Athenis, NE .QVIS POPVLI SCITVM FACERET, VT QVISQVAM CORONA DONARETVR IN MAGISTRATV PRIVS QVAM RATIONES RETTVLISSET; et altera lex, EOS, QVI A1 POPVLO DONARENTVR, IN CONTIONE DONARI DEBERE; QVI A SENATV2, IN SENATV, Demosthenes curator muris reficiendis fuit eosque3 refecit pecunia sua; de hoc igitur Ctesiphon scitum fecit nullis ab illo rationibus relatis, ut corona aurea donaretur eaque donatio fieret4 in theatro populo convocato, qui locus non est contionis legitimae, atque ita praedicaretur, EVM DONARI VIRTVTIS ERGO BENEVOLENTIAEQVE QVAM IS ERGA POPVLVM ATHENIENSEM HABERET. [20] hunc igitur Ctesiphontem in iudicium adduxit Aeschines, quod contra leges scripsisset, [p. 2090] ut et rationibus non relatis corona donaretur et ut in theatro, et quod de virtute eius et benevolentia falsa scripsisset, cum Demosthenes nec vir bonus esset nec bene meritus de civitate. Causa ipsa abhorret illa quidem a formula consuetudinis nostrae, sed est magna. Habet enim et legum interpretationem satis acutam in utramque partem et meritorum in rem publicam contentionem sane gravem. [21] itaque causa fuit Aeschini, cum ipse a Demo- sthene esset capitis accusatus, quod legationem ementitus esset, ut ulciscendi inimici causa nomine Ctesiphontis iudicium fieret de factis famaque Demosthenis. Non enim tam multa dixit5 de rationibus non relatis, quam de eo quod civis improbus ut optimus laudatus esset. [22] hanc multam Aeschines a Ctesiphonte petivit quadriennio ante Philippi Macedonis mortem; sed iudicium factum est aliquot annis post Alexandro iam Asiam tenente; ad quod iudicium concursus dicitur e tota Graecia factus esse. Quid enim tam aut visendum aut audiendum fuit quam summorum oratorum in gravissima causa accurata et inimicitiis incensa contentio? [23] quorum ego6 orationes si, ut7 spero, ita expres- sero virtutibus utens illorum omnibus, id est sententiis et earum figuris et rerum ordine, verba persequens eatenus, ut ea non abhorreant a more nostroquae si e8 Graecis omnia conversa non erunt, tamen ut generis eiusdem sint, elabora- vimus9—, erit regula, ad quam eorum dirigantur orationes qui Attice volent dicere. Sed de nobis satis. Aliquando enim Aeschinem ipsum Latine dicentem audiamus.

1 qui a vulg.: quia codd.

2 qui a senatu Muretus: quia codd.

3 eosque vulg.: deosque codd.

4 fieret vulg.: fuerit G: fecerit ut P

5 dixit add. vulg.

6 ego vulg.: ergo GP

7 si ut vulg.: sicut codd.

8 e om. G

9 elaborabimus codd.: corr. Hieronymus

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (3 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: