This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[12]
sin autem intellegentiam ponunt in
audiendi fastidio neque eos quicquam excelsum magnificumque delectat, dicant se quiddam subtile et politum
velle, grande ornatumque contemnere; id vero desinant
dicere, qui subtiliter dicant, eos solos Attice dicere, id est1
quasi sicce et integre. Et ample2 et ornate et copiose cum
eadem integritate Atticorum est. Quid ? dubium est utrum
orationem nostram tolerabilem tantum an etiam admira-
bilem esse cupiamus? Non enim iam quaerimus quid sit
Attice, sed quid sit optime dicere.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.