This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[11]
qua re quoniam
non nullorum sermo iam increbruit, partim se ipsos Attice
dicere, partim neminem nostrum1 dicere, alteros neglegamus;
satis enim eis res ipsa respondet, cum aut non adhibeantur
ad causas aut adhibiti derideantur; nam si riderentur, esset
id ipsum Atticorum. Sed qui dici a nobis Attico more
volunt2, ipsi autem se non oratores esse profitentur, si teretes
auris habent intellegensque iudicium, tamquam ad picturam
probandam adhibentur etiam inscii faciendi cum aliqua
sollertia iudicandi;
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.