Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[30]
ecce
autem aliqui se Thucydidios esse profitentur: novum
quoddam imperitorum et inauditum genus. Nam qui
Lysiam sequuntur, causidicum quendam sequuntur non
ilium quidem amplum atque grandem, subtilem et elegantem
tamen et qui1 in forensibus causis possit praeclare consistere.
Thucydides autem res gestas et bella narrat et proelia,
graviter sane et probe, sed nihil ab eo transferri potest ad
forensem usum et publicum. Ipsae illae2 contiones ita
multas habent obscuras abditasque sententias vix ut intellegantur;
quod est in oratione civili vitium vel maximum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.