previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

8. semper oratorum eloquentiae moderatrix fuit auditorum prudentia. Omnes enim qui probari volunt voluntatem eorum qui audiunt intuentur ad eamque1 et ad eorum arbitrium et nutum totos se fingunt et accommodant. [25] itaque Caria et Phrygia et Mysia, quod minime politae2 minimeque elegantes sunt, asciverunt aptum suis auribus opimum quoddam et tamquam adipatae3 dictionis genus, quod eorum vicini non ita lato interiecto mari Rhodii numquam probaverunt Graecia autem multo minus4, Athenienses vero [p. 2009] funditus repudiaverunt; quorum semper fuit prudens sincerumque iudicium, nihil ut possent nisi incorruptum audire et elegans. Eorum religioni cum serviret orator, nullum verbum insolens, nullum odiosum ponere audebat. [26] itaque hic, quem praestitisse diximus ceteris, in illa pro Ctesiphonte oratione longe optima summissius a primo, deinde, dum de legibus disputat, pressius, post sensim incendens iudices, ut vidit ardentis, in reliquis exsultavit audacius. Ac tamen in hoc ipso diligenter examinante verborum omnium pondera reprehendit Aeschines quaedam et exagitat inludensque dura5 odiosa intolerabilia esse dicit; quin etiam quaerit ab ipso, cum quidem eum beluam appellat6, utrum illa verba an portenta sint; ut Aeschini ne Demosthenes quidem videatur Attice dicere. [27] facile est enim verbum aliquod ardens, ut ita dicam, notare idque restinctis iam animorum incendiis inridere. Itaque se purgans iocatur Demosthenes: negat in eo positas esse fortunas Graeciae, hocine an illo verbo usus sit7, hucine an illuc manum porrexerit8. Quonam igitur modo audiretur Mysus aut Phryx Athenis, cum etiam Demosthenes exagitetur ut putidus? cum vero inclinata ululantique voce more Asiatico canere coepisset, quis eum ferret aut potius quis non iuberet auferri?

1 ad eamque secl. Bake

2 politae F2: polite L

3 adipatae Nonius: adipate L: adipatum Lambinus

4 Graecia ... minus secl. Sauppe: Graeci vulg.

5 dura L: dira vulg. 'Graeco verbo (μιαρά) melius responderet impura vel putida' Sandys

6 appellat M Goeller: appellet FPO

7 hocine... sit Sauppe ex Aug. in Cresc. ii. 1, 2, Ambros. in Luc. ii. 42

8 in hoc in eum L: hoc an illud verbum dixerit Strebaeus

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (2 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: