previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

70. [232] quantum autem sit apte dicere, experiri licet, si aut compositi1 oratoris bene structam conlocationem dissolvas2 permutatione verborum;— corrumpatur3 enim tota res, ut et4 haec nostra in Corneliana et deinceps omnia: Neque me divitiae movent, quibus omnis Africanos et Laelios multi venalicii mercatoresque superarunt: immuta paululum, ut sit multi superarunt5 mercatores venaliciique, perierit tota res; et quae sequuntur: Neque vestis aut caelatum aurum et argentum, quo nostros veteres Mar- cellos Maximosque multi eunuchi e Syria Aegyptoque vicerunt; verba permuta sic, ut sit vicerunt eunuchi e Syria Aegyptoque: adde tertium: Neque vero ornamenta ista villarum, quibus L. Paullum et L. Mummium, qui rebus his urbem Italiamque omnem referserunt, ab aliquo video perfacile Deliaco aut Syro potuisse superari; fac ita: potu- isse superari ab aliquo Syro aut Deliaco; [233] videsne, ut ordine verborum paululum commutato, isdem tamen verbis6 stante sententia, ad nihilum omnia recidant, cum sint ex aptis [p. 2078] dissoluta? Aut si alicuius inconditi arripias dissipatam aliquam sententiam eamque ordine verborum paululum commutato7 in quadrum redigas, efficiatur aptum illud, quod fuerit8 antea diffluens ac solutum. Age sume de Gracchi apud censores illud: Abesse non potest quin eiusdem hominis sit probos improbare qui improbos probet; quanto aptius, si ita dixisset: Quin eiusdem hominis sit qui improbos probet probos improbare! [234] hoc modo dicere nemo umquam noluit nemoque potuit quin dixerit9; qui autem aliter dixerunt, hoc adsequi non potuerunt. Ita facti sunt repente Attici; quasi vero Trallianus fuerit Demosthenes ! cuius non tam vibrarent fulmina illa, nisi numeris contorta ferrentur.

1 composite A: compositis L

2 dissolvas A: dissolvat L

3 corrumpatur AL: corrumpetur Hoerner

4 et om. A

5 immuta ... superarunt om. A

6 isdem tamen verbis A: isdem verbis L, secl. Bake

7 ordine ... commutato secl. Schütz

8 fuerit L: fuerat Lambinus

9 dixerit AL: didicerit Stangl

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: