Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[222]
his igitur singulis versibus quasi nodi
apparent continuationis, quos in ambitu coniungimus. Sin
membratim volumus dicere, insistimus atque1, cum opus
est, ab isto cursu invidioso facile nos et saepe diiungimus.
Sed nihil tam debet esse2 numerosum quam hoc, quod
minime apparet et valet plurimum. Ex hoc genere illud
est Crassi: Missos faciant patronos; ipsi prodeant;—nisi
intervallo dixisset ipsi prodeant, sensisset profecto se fudisse3
senarium; omnino melius caderet prodeant ipsi; sed de
genere nunc disputo;—
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.