previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

66. [221] sed quoniam non modo non frequenter verum etiam raro in veris causis aut1 forensibus2 circumscripte numeroseque dicendum est, sequi videtur, ut videamus quae sint illa quae supra dixi incisa, quae membra. Haec enim in veris causis maximam partem orationis obtinent. Constat enim ille ambitus et plena comprehensio e quattuor fere partibus3, quae membra dicimus, ut et auris impleat et neque4 brevior sit quam satis sit neque longior. Quamquam utrumque non numquam vel potius saepe accidit, ut aut citius insistendum sit aut longius procedendum, ne brevitas defrudasse auris videatur neve longitude obtudisse. Sed habeo mediocritatis rationem; nec enim loquor de versu et est liberior aliquanto oratio. E quattuor igitur quasi hexametrorum instar versuum quod sit constat fere plena comprehensio5. [222] his igitur singulis versibus quasi nodi apparent continuationis, quos in ambitu coniungimus. Sin membratim volumus dicere, insistimus atque6, cum opus est, ab isto cursu invidioso facile nos et saepe diiungimus. Sed nihil tam debet esse7 numerosum quam hoc, quod minime apparet et valet plurimum. Ex hoc genere illud est Crassi: Missos faciant patronos; ipsi prodeant;—nisi intervallo dixisset ipsi prodeant, sensisset profecto se fudisse8 senarium; omnino melius caderet prodeant ipsi; sed de genere nunc disputo;— [223] cur clandestinis consiliis nos op- [p. 2074] pugnant? cur de perfugis9 nostris copias comparant10 contra nos? Prima sunt illa duo, quae κόμματα Graeci vocant, nos incisa dicimus; deinde tertium kw=lon illi, nos mem- brum; sequitur non longaex duobus enim versibus, id est membris, perfecta comprehensio est et in spondeos cadit11; et Crassus quidem sic plerumque dicebat, idque ipse genus dicendi maxime probo.

1 aut L: ac Madvig (Adv. Crit. iii. 99: et Schütz

2 aut forensibus secl. Kayser

3 partibus L: senariis versibus Stangl (ex Quint. ix. 4, 125)

4 et neque Heerdegen: et neve L: neve Stangl: et ne vulg.

5 E quattuor... comprehensio damnat Heerdegen, secl. Stangl

6 atque Stangl: idque L

7 debet esse L: solet esse Piderit: est Bake

8 profecto se fudisse codd. dett.:profectos effugisse L

9 perfugis Quint. ei Rufinus: perfugiis L

10 comparant L Ru- finus: comparat is vel comparatis Quint. codd.

11 cadit L et Rufinus: cadens Schenkl

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: