Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
65.
[219]
his igitur tot
commutationibus tamque variis si utemur, nec deprehendetur manifesto quid a nobis de industria fiat et occurretur
satietati. Et quia non numero solum1 numerosa oratio sed
et compositione fit et genere, quod ante dictum est, con-
cinnitatis—compositione potest intellegi, cum ita structa
verba sunt, ut numerus non quaesitus sed ipse secutus esse
videatur, ut apud Crassum: Nam ubi libido dominatur,
innocentiae leve praesidium est; ordo enim verborum efficit
numerum sine ulla aperta oratoris industria—; itaque si
quae veteres illi, Herodotum dico et Thucydidem totamque
eam aetatem, apte numeroseque dixerunt, ea non numero
quaesito, sed verborum conlocatione ceciderunt.
[220]
formae
vero quaedam sunt orationis, in quibus ea2 concinnitas est
ut sequatur numerus necessario. Nam cum aut par pari
refertur aut contrarium contrario opponitur aut quae simi-
liter cadunt verba verbis comparantur, quidquid ita concluditur, plerumque fit3 ut numerose cadat, quo de genere
cum exemplis supra diximus; ut haec quoque copia faculta-
tem adferat non semper eodem modo desinendi. Nec
tamen haec ita sunt arta et astricta, ut ea, cum velimus,
[p. 2073]
laxare nequeamus. Multum4 interest utrum numerosa sit,
id est similis numerorum, an plane e numeris constet oratio;
alterum si fit, intolerabile vitium est, alterum nisi fit, dissipata et inculta et fluens est oratio.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.