previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

64. sed sunt clausulae plures, quae numerose et iucunde cadant1. Nam et creticus, qui est e longa et brevi et longa, et eius2 aequalis paean, qui spatio par est, syllaba longior, quam3 commodissime putatur in solutam orationem inligari, cum sit duplex. Nam aut e longa est et tribus brevibus, qui numerus in primo viget, iacet in extremo, aut e4 totidem brevibus et longa, in5 quem optime cadere censent veteres; ego non plane reicio, sed alios antepono. [216] ne spondeus quidem funditus est repudiandus, etsi, quod est e longis duabus, hebetior videtur et tardior; habet tamen stabilem quendam et non expertem dignitatis gradum, in incisionibus vero multo magis et in membris; paucitatem enim pedum gravitate sua et6 tarditate compensat. Sed hos cum in clausulis pedes nomino, non loquor de uno pede ex- tremo: adiungo, quod minimum sit7, proximum superiorem, saepe etiam tertium. [217] ne iambus quidem, qui est e brevi et longa, aut par choreo qui habet tris brevis trochaeus,8 sed spatio par, non syllabis, aut etiam dactylus, qui est e long et duabus brevibus, si est proximus a postremo, parum volubiliter pervenit ad extremum, si est extremus choreus aut spondeus; numquam enim interest uter sit eorum in pede extremo. Sed idem hi tres pedes male concludunt9, si quis eorum in extremo locatus est, nisi cum pro cretico postremus est dactylus; nihil enim interest dactylus sit extremus an creticus, quia postrema syllaba brevis an longa sit ne in versu quidem refert. [218] qua re etiam paeana qui dixit aptiorem, in quo esset longa postrema, vidit parum, [p. 2072] quoniam nihil ad rem est, postrema quam longa sit. Iam paean, quod pluris habeat10 syllabas quam tris, numerus a quibusdam, non pes habetur11. Est quidem, ut inter omnis constat antiquos, Aristotelem, Theophrastum, Theodectem, Ephorum, unus aptissimus orationi vel orienti vel mediae; putant illi etiam cadenti, quo loco mihi videtur aptior creticus. Dochmius autem e quinque syllabis, brevi, duabus longis, brevi, longa, ut est hoc: Amicos tenes, quovis loco aptus est, dum semel ponatur: iteratus aut continuatus numerum apertum et nimis insignem facit.

1 cadant L: cadunt Bake

2 eius L: ei Stangl

3 quam vulg.: qui FPO Rufinus: vel Stangl

4 e Rufinus: om. L

5 in L: om. Rufinus

6 gravitate sua et O2 Rufinus: gravitatis suaet F: gravitatis suae P: gravitatis sue O1

7 sit L: est maluit Stangl

8 trochaeus Rufinus: om. L

9 conclu- duntur Rufinus

10 habeat L: habet Rufinus

11 habetur L: existimatur Ru- finus: nominatur Reid

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: