Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[211]
haec autem forma retinenda non diu est, nec dico1 in per-
oratione, quam ipsam includit2, sed in orationis reliquis
partibus. Nam cum sis eis locis usus quibus ostendi licere3,
transferenda tota dictio est ad illa quae nescio cur, cum
Graeci κόμματα et κῶλα nominent, nos non recte incisa et
membra dicamus. Neque enim esse possunt rebus ignotis
nota nomina, sed cum verba aut suavitatis aut inopiae causa
transferre soleamus, in omnibus hoc fit artibus, ut, cum id
appellandum sit quod propter rerum ignorationem ipsarum
[p. 2070]
nullum habuerit ante nomen, necessitas cogat4 aut novum
facere verbum aut a simili mutuari.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.