previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

62. [209] genus autem hoc orationis neque totum adsumendum est ad causas forensis neque omnino repudiandum, si enim semper utare, cum satietatem adfert tum quale sit etiam ab imperitis agnosci- [p. 2069] tur; detrahit praeterea actionis dolorem, aufert humanum sensum auditoris1, tollit funditus veritatem et fidem. Sed quoniam adhibenda non numquam est, primum videndum est quo loco, deinde quam diu retinenda sit, tum quot modis commutanda. [210] adhibenda est igitur numerosa oratio, si aut laudandum est aliquid ornatius, ut2 nos in accusationis secundo de Siciliae laude diximus, ut in senatu de consulatu meo3, aut exponenda narratio, quae plus dignitatis desiderat4 quam doloris, ut in quarto accusationis de Hennensi Cerere, de Segestana Diana, de Syracusarum situ diximus. Saepe etiam in amplificanda re concessu omnium funditur numerose et volubiliter oratio. Id nos fortasse non perfecimus, conati quidem saepissime sumus; quod plurimis locis perorationes nostrae voluisse nos atque animo contendisse declarant. Id autem tum valet cum is qui audit ab oratore iam obsessus est ac tenetur. Non enim id agit ut insidietur et observet, sed iam favet processumque vult dicendique vim admirans non anquirit5 quid reprehendat6. [211] haec autem forma retinenda non diu est, nec dico7 in per- oratione, quam ipsam includit8, sed in orationis reliquis partibus. Nam cum sis eis locis usus quibus ostendi licere9, transferenda tota dictio est ad illa quae nescio cur, cum Graeci κόμματα et κῶλα nominent, nos non recte incisa et membra dicamus. Neque enim esse possunt rebus ignotis nota nomina, sed cum verba aut suavitatis aut inopiae causa transferre soleamus, in omnibus hoc fit artibus, ut, cum id appellandum sit quod propter rerum ignorationem ipsarum [p. 2070] nullum habuerit ante nomen, necessitas cogat10 aut novum facere verbum aut a simili mutuari.

1 auditoris Heerdegen:actoris FO: auctoris PM

2 ut vulg.: aut L

3 meo L: secl. non nulli: nostro alii

4 desiderat L: desideret Ernesti

5 anquirit codd. dett.: adquirit FPM:ac- quirat O1: acquirit O2

6 reprehendat vulg.: prehendat OM: prendat FP

7 nec dico L: non dico Sauppe

8 quam ipsam includit Beier: quam ipse includit L: qua in ipsa includitur Stangl:in quam ipsam includitur Bake: quam ipsa finis includit Schütz

9 licere vulg.:liceret L

10 cogat vulg.: cogit L

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: