Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
59.
[199]
solet autem quaeri totone in ambitu verborum numeri
tenendi sint an in primis partibus atque in extremis; plerique enim censent cadere tantum numerose oportere termi-
narique sententiam. Est autem, ut id maxime deceat, non
ut solum1; ponendus est enim ille ambitus, non abiciendus.
Qua re cum aures extremum semper exspectent in eoque
acquiescant, id vacare numero non oportet, sed ad hunc
exitum iam2 a principio ferri debet verborum illa compre-
hensio et tota a capite ita fluere, ut ad extremum veniens
ipsa consistat.
[200]
id autem bona disciplina exercitatis, qui et
multa scripserint et quaecumque etiam sine scripto dicent3
similia scriptorum effecerint, non erit difficillimum. Ante
enim circumscribitur mente sententia confestimque verba
concurrunt, quae mens eadem, qua nihil est celerius, statim
dimittit, ut suo quodque loco respondeant4; quorum di-
scriptus ordo alias alia terminatione concluditur. Atque
omnia illa et prima et media verba spectare debent ad
ultimum.
[201]
interdum enim cursus est in oratione incitatior,
interdum moderata ingressio, ut iam a principio videndum
sit quem ad modum velis venire ad extremum. Nec in
numeris magis quam in reliquis ornamentis orationis, eadem
cum faciamus quae poetae, effugimus tamen in oratione
poematis similitudinem. Est enim in utroque et materia et
tractatio: materia in verbis, tractatio in conlocatione ver-
borum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.