previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

56. ita translata aut facta aut coniuncta1 verba facile sunt cognita, quia sumebantur e consuetudine cotidianoque sermone. Numerus autem non domo2 depromebatur neque habebat aliquam necessitudinem aut cognationem cum oratione. Itaque serius aliquanto notatus et cognitus quasi quandam palaestram et extrema3 liniamenta orationi attulit. [187] quod si [p. 2062] et angusta quaedam atque concisa4 et alia est dilatata5 et fusa6 oratio, necesse est id non litterarum accidere7 natura, sed intervallorum longorum8 et brevium varietate; quibus9 implicata atque permixta oratio quoniam tum stabilis est tum volubilis, necesse est eius modi vi10 naturam numeri11 contineri. Nam circuitus ille, quem saepe iam diximus, incitatior numero ipso fertur et labitur, quoad perveniat ad finem et insistat. Perspicuum est igitur numeris astrictam orationem esse debere, carere versibus.

[188] sed hi numeri poeticine sint an ex alio genere quodam deinceps est videndum. Nullus est igitur numerus extra poeticos, propterea quod definita sunt genera numerorum. Nam omnis talis est, ut unus sit e tribus. Pes enim, qui adhibetur ad numeros, partitur in tria, ut necesse sit partem pedis aut aequalem esse alteri parti aut altero tanto aut sesqui12 esse maiorem. Ita fit aequalis dactylus, duplex iambus, sesquiplex13 paean; qui pedes in orationem non cadere qui possunt? quibus ordine locatis quod efficitur numerosum sit necesse est. [189] sed quaeritur quo numero aut quibus potissimum sit utendum. Incidere vero omnis in orationem etiam ex hoc intellegi potest, quod versus saepe in oratione per imprudentiam dicimus. Est id vehementer14 vitiosum, sed non attendimus neque exaudimus nosmet ipsos; senarios vero et Hipponacteos effugere vix possu- mus; magnam enim partem ex iambis nostra constat oratio. Sed tamen eos versus facile agnoscit15 auditor; sunt enim usitatissimi; inculcamus autem per imprudentiam saepe etiam minus usitatos, sed tamen versus: vitiosum genus et [p. 2063] longa animi provisione fugiendum. [190] elegit ex multis Iso- crati libris triginta fortasse versus Hieronymus Peripateticus in primis nobilis, plerosque senarios, sed etiam anapaestos16; quo quid potest esse turpius? Etsi in legendo17 fecit malitiose; prima enim syllaba dempta ex18 primo verbo sententiae postremum ad verbum primam rursus syllabam adiunxit insequentis sententiae; ita19 factus est anapaestus is qui Aristophaneus nominatur; quod ne accidat observari nec potest nec necesse est. Sed tamen hic corrector in eo ipso loco quo reprehendit, ut a me animum adversum est studiose inquirente in eum, immittit imprudens ipse senarium. Sit igitur hoc cognitum in solutis etiam verbis inesse numeros eosdemque esse oratorios qui sint poetici.

1 iuncta L

2 domo vulg.: modo AL: de medio Stroebel

3 extrema AL: externa Friedrich

4 concessa A

5 dilatata A: conlatata F: collata PO1M: colligata Bake

6 fusa A: diffusa L

7 accidere vulg.: accipere A: accedere L: accredere O1

8 longorum L: longiorum A

9 quibus L: et quibus A

10 vi Stangl: ut A: om. L

11 numeri Stangl: numeris AL

12 sesqui PM: sesque FO: se sesequi A

13 sesquiplex vulg.: sesqui L: sequens A

14 est id vehementer A: quod vehementer est L

15 agnoscit AF: cognoscit OPM: ignoscit Heerdegen

16 anapaestos vulg.: anapaesta FPO: anapesti A

17 legendo AP1: eligendo FOMP2

18 ex A:in L

19 ita A:itaque L

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: