Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[178]
itaque et longiora et breviora iudicat et perfecta ac moderata
semper exspectat; mutila sentit quaedam et quasi1 decurtata,
quibus tamquam debito fraudetur offenditur, productiora
alia2 et quasi immoderatius excurrentia, quae magis etiam
aspernantur aures; quod cum in plerisque tum in hoc
genere nimium quod est offendit vehementius quam id
quod videtur parum. Vt igitur poeticae3 versus inventus
est terminatione aurium, observatione prudentium, sic in
oratione animadversum est, multo illud quidem serius, sed
eadem natura admonente, esse quosdam certos cursus conclusionesque
verborum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.