previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

52. [174] visne igitur, Brute, totum hunc locum accuratius etiam explicemus quam illi ipsi, qui et haec et alia1 nobis tradiderunt, an his contenti esse quae ab illis dicta sunt possumus? sed quid quaero velisne, cum litteris tuis eruditissime scriptis te id vel maxime velle perspexerim? primum ergo origo, deinde causa, post natura, tum ad extremum usus ipse explicetur orationis aptae atque numerosae.

nam qui Isocratem maxime mirantur, hoc in eius2 summis [p. 2058] laudibus ferunt, quod verbis solutis numeros primum adiunxerit. Cum enim videret oratores cum severitate audiri, poetas autem cum voluptate, tum3 dicitur numeros secutus, quibus etiam in oratione uteretur4, cum iucunditatis causa turn ut varietas occurreret satietati. [175] quod ab eis vere quadam ex parte, non totum dicitur. Nam neminem in eo genere scientius versatum Isocrate confitendum est, sed princeps inveniendi fuit Thrasymachus, cuius omnia nimis etiam exstant scripta5 numerose. Nam, ut paulo ante dixi, paria paribus adiuncta et similiter definita itemque contrariis relata contraria, quae sua sponte, etiam si id6 non agas, cadunt plerumque numerose, Gorgias primum invenit, sed eis est usus intemperatius. Id autem est genus, ut ante dictum est, ex tribus partibus conlocationis alterum. [176] horum uterque Isocratem aetate praecurrit, ut eos ille moderatione, non inventione vicerit. Est enim, ut in transferendis faciendisque verbis tranquillior sic in ipsis numeris sedatior. Gorgias autem avidior est generis eius et his festivitatibussic enim ipse censetinsolentius abutitur; quas Isocrates tamen, cum7 audivisset adulescens in Thessalia senem iam Gorgiam, moderatius temperavit. Quin etiam se ipse tantum quantum aetate procedebatprope enim centum confecit annosrelaxabat8 a nimia necessitate numerorum, quod declarat in eo libro quem ad Philippum Macedonem scripsit, cum iam admodum esset senex; in quo dicit sese minus iam servire numeris quam solitus esset. Ita non modo superiores sed etiam se ipse correxerat9.

1 alia A: illa L

2 eius L Rufin.: omnis A: eo Bake: scriptis sive orationibus add. edd.

3 tum AL secl. Eussner: iam Stangl: etiam Stegmann

4 uteretur A: uteremur L

5 scripta AL: structa Bake

6 id A: idem L

7 tamen cum A: cum tamen L Rufin.

8 relaxabat Kayser: relaxaret A: relaxarat L

9 correxerat AL: correxit codd. dett.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: