Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[173]
quod si ita est—nec vero aliter existimo—
quid, ipsi suis sensibus non moventur? nihilne eis inane
videtur, nihil inconditum, nihil curtum1, nihil claudicans,
nihil redundans? in versu quidem theatra tota exclamant,
si fuit una syllaba aut brevior aut longior; nec vero multitudo
pedes novit nec ullos numeros tenet nec illud quod2
offendit aut curat3 aut4 in quo offendit5 intellegit6; et tamen
omnium longitudinum et brevitatum in sonis sicut acutarum
graviumque vocum iudicium ipsa natura in auribus nostris
conlocavit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.