previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

48. [159] quid in verbis iunctis? quam scite insipientem non insapientem, iniquum non inaequum, tricipitem non tricapitem, concisum non concaesum! Ex quo quidam pertisum etiam volunt, quod eadem consuetudo non probavit. Quid vero hoc elegantius, quod non fit natura, sed quodam instituto? indoctus1 dicimus brevi prima littera, insanus producta, inhumanus2 brevi, infelix longa. Et, ne multis, quibus in verbis eae primae litterae sunt quae in sapiente3 [p. 2052] atque felice4, producte dicitur, in ceteris omnibus breviter; itemque composuit, consuevit, concrepuit, confecit. Consule veritatem: reprehendet; refer ad auris: probabunt. Quaere cur ita sit: dicent iuvare5. Voluptati autem aurium morigerari debet oratio. [160] quin ego ipse, cum scirem ita maiores locutos esse6, ut nusquam nisi in vocali aspiratione uterentur, loquebar sic, ut pulcros, Cetegos, triumpos, Cartaginem7 dicerem; aliquando, idque sero, convicio aurium cum extorta mihi veritas esset, usum loquendi populo concessi, scienotiam mihi reservavi. Orcivios tamen et Matones, Otones, Caepiones, sepulcra, coronas, lacrimas8 dicimus, quia per aurium iudicium licet. Burrum semper Ennius, numquam9 Pyrrhum;
vi patefecerunt Bruges10,
non Phryges, ipsius antiqui declarant libri. Nec enim Graecam litteram adhibebant, nunc autem etiam duas, et cum Phrygum11 et Phrygibus dicendum esset, absurdum erat aut etiam in12 barbaris casibus Graecam litteram adhibere aut recto casu solum Graece loqui; tamen et Phryges et Pyrrhum aurium causa dicimus. [161] quin etiam, quod iam subrusticum videtur, olim autem politius, eorum verborum, quorum eaedem erant postremae duae litterae, quae sunt in optimus, postremam litteram detrahebant, nisi vocalis insequebatur. Ita non erat ea offensio in versibus quam nunc fugiunt poetae novi. Sic13 enim loquebamur14:
qui est omnibu15' princeps
non omnibus16 princeps, et:
vita illa dignu17' locoque
[p. 2053] non dignus. Quod si indocta consuetudo tam est artifex suavitatis, quid ab ipsa tandem arte et doctrina postulari putamus? [162] haec dixi brevius quam si hac de re una18 disputaremest enim locus hic late patens de natura usuque verborumlongius autem quam instituta ratio postulabat.

1 indoctus A cum Gellio: inductus FO1: inclitus O2P2M2

2 inhumanus FOP1: insipiens in marg. P2: insanus A: inmanis Luc. Müller

3 sapiente AL: sano Bake cod. Erl.

4 felice FPO Gellius: infelice A: felide. in Stangl

5 sit...iuvare Gellius: se... iuvari AL: se ... iuvare Bake

6 esse om. A

7 pulchros ceteros (et cethegos L) triumphos Carthaginem AL: corr. vulg.

8 lacrimas om. A

9 nusquam A

10 Bruges Victorius (var. lect. xiv. 3): Fruges FP Phruges O: Phry A

11 Phrygum Schütz: Phyrrum A

12 etiam in Hoerner: etiam Madvig: tam in L: tamen A

13 sic A: ita L

14 loquebamur AL: loquebantur ed. Rom.

15 omnibu A: omnibus L

16 omnib. A : omnium L

17 dignu A: dignum L

18 una postulata A (oculi errore ex postulari natum), unde una proposita Heerdegen: una posita Stroebel

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: