previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

46. [155] atque etiam a quibusdam sero iam emendatur antiquitas, qui haec reprehendunt. Nam pro deum atque hominum fidem deorum aiunt. Ita credo hoc illi nesciebant: an [p. 2049] dabat hanc consuetudo licentiam? itaque idem poeta qui inusitatius contraxerat:
patris mei meum factum pudet
pro meorum factorum, et
texitur, exitium examen rapit
pro exitiorum,non dicit liberum, ut plerique loquimur, cum cupidos liberum aut in liberum loco dicimus, sed ut isti volunt:
neque tuom1 umquam in gremium extollas liberorum
ex te genus,
et idem:
namque Aesculapi liberorum.
at ille alter in Chryse non solum:
cives, antiqui amici maiorum meum,
quod erat usitatum, sed durius etiam:
consilium socii, augurium atque extum interpretes;
idemque pergit:
postquam prodigium horriferum, portentum2 pavos;
quae non sane sunt in omnibus3 neutris usitata. Nec enim dixerim tam libenter armum iudicium,—etsi est apud eundem:
nihilne ad te de iudicio armum accidit?—
quam centuriam fabrum et procum, [156] ut censoriae tabulae loquuntur, audeo dicere, non fabrorum aut procorum; planeque duorum virorum iudicium aut trium virorum capitalium aut decem virorum stlitibus iudicandis dico numquam. Et quid4 dixit5 Accius?
video sepulcra duo duorum corporum;
idemque
mulier una duum virum.
[p. 2050] quid verum sit intellego; sed alias ita loquor ut concessum est, ut hoc vel6 pro deum dico vel pro deorum, alias ut necesse est, cum trium virum, non virorum, et sestertium nummum, non sestertiorum7 nummorum, quod in his consuetudo varia non est.

1 tuum A: tu L

2 portentum vulg.: portentu AL

3 omnibus L: hominibus A: omnibus nominibus Heerdegen: nominibus Stangl

4 et quid Heerdegen: ecqui Stangl: atqui vulg.: quid A: et qui L

5 dux L

6 vel om. A

7 sestertiorum Itali: sestertium A: om. L

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (3 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: