Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[151]
in quo quidam etiam Theopompum reprehendunt,
quod eas litteras tanto opere fugerit, etsi idem magister
eius Isocrates fecerat; at non Thucydides, ne ille quidem
haud paulo maior scriptor Plato nec solum in eis sermonibus
qui διάλογοι dicuntur, ubi etiam de industria id faciendum
fuit sed in populari oratione, qua mos est Athenis
laudari in contione eos qui sint in proeliis interfecti; quae
sic1 probata est, ut eam quotannis, ut scis, illo die recitari
necesse sit. In ea est crebra ista vocalium2 concursio, quam
magna ex parte ut vitiosam fugit Demosthenes.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.