previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

38. [131] nec vero miseratione solum mens iudicum permovenda estqua nos ita dolenter uti solemus ut puerum infantem in manibus perorantes tenuerimus, ut alia in causa excitato reo nobili, sublato etiam filio parvo, plangore et lamentatione complerimus1 forum—, sed est faciendum etiam ut irascatur iudex mitigetur, invideat faveat, contemnat admiretur, oderit diligat, cupiat fastidiat2, speret metuat, laetetur doleat; qua in varietate duriorum accusatio suppeditabit exempla, mitiorum defensiones meae. [132] nullo enim modo animus audientis aut incitari aut leniri potest, qui modus a me non temptatus sit,—dicerem perfectum, si ita iudi- [p. 2041] carem, nec in veritate crimen arrogantiae extimescerem3; sed, ut supra dixi, nulla me ingeni sed magna vis animi inflammat, ut me ipse non teneam; nec umquam is qui audiret incenderetur, nisi ardens ad eum perveniret4 oratio. Vterer exemplis domesticis, nisi ea legisses, uterer alienis vel Latinis, si ulla reperirem, vel Graecis, si deceret. Sed Crassi perpauca sunt nec ea iudiciorum, nihil Antoni, nihil Cottae, nihil Sulpici; dicebat melius quam scripsit Hortensius. [133] verum haec vis, quam quaerimus, quanta sit suspicemur5, quoniam exemplum non habemus, aut si exempla sequimur, a Demosthene sumamus et quidem perpetuae dictionis ex eo loco unde in Ctesiphontis iudicio de suis factis, consiliis, meritis in rem publicam adgressus est dicere. Ea profecto oratio in eam formam quae est insita in mentibus nostris includi sic potest, ut maior eloquentia ne requiratur6 quidem.

1 complerimus vulg.: compleremus AL

2 fastidiat Stangl (Philol. xlv. 193): taedeat A: satietate afficiatur L: abhorreat Stegmann

3 pertimescerem A

4 audiet incendetur ... perveniet Bake

5 suspicamur A

6 non requiratur L

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: