Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[125]
cum vero causa ea inciderit in qua vis eloquentiae possit
expromi, tum se latius fundet orator, tum reget et flectet
animos et sic adficiet ut volet, id est ut causae natura et
ratio temporis postulabit.
sed erit duplex eius omnis ornatus ille admirabilis, pro-
[p. 2039]
pter quem ascendit in tantum honorem eloquentia1. Nam
cum omnis pars orationis esse debet laudabilis, sic ut
verbum nullum nisi aut grave aut elegans excidat2, tum
sunt maxime luminosae et quasi actuosae partes duae:
quarum alteram in universi generis quaestione pono, quam,
ut supra dixi, Graeci appellant θέσιν, alteram in augendis
amplificandisque rebus, quae ab isdem αὔξησις est nominata.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.