previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

30. [105] sed tamen, quoniam1 et hunc tu oratorem cum eius studiosissimo Pammene, cum esses Athenis, totum diligentissime cognovisti nec eum dimittis e manibus et tamen nostra etiam lectitas, vides profecto ilium multa perficere, nos multa conari, ilium posse, nos velle quocumque modo causa postulet dicere. Nam2 ille magnus et successit ipse magnis et maximos oratores habuit aequalis; nos minus3. Magnum fecissemus, si quidem potuissemus quo contendimus pervenire in ea urbe in qua, ut ait Antonius, auditus eloquens nemo erat. [106] atqui si Antonio Crassus eloquens visus non est aut sibi ipse, numquam Cotta visus esset, numquam Sulpicius, numquam Hortensius; nihil enim ample Cotta, nihil leniter Sulpicius, non multa graviter Hortensius; superiores magis ad omne genus apti, Crassum dico et Antonium. Ieiunas igitur huius multiplicis et aequabiliter4 in omnia genera fusae orationis auris civitatis accepimus, easque nos primi, quicumque eramus5 et quantulumcumque dicebamus, ad huius generis dicendi6 audiendi incredibilia studia convertimus. [107] quantis illa clamoribus adulescentuli diximus de supplicio parricidarum7, quae nequaquam satis defervisse8 post aliquanto sentire coepimus: Quid enim tam commune quam spiritus vivis, terra mortuis, mare fluctuantibus9, litus eiectis? ita [p. 2033] vivunt, dum possunt, ut ducere animam de caelo non queant; ita moriuntur ut eorum ossa terram non tangant; ita iactantur fluctibus ut numquam adluantur; ita postremo eiciuntur ut ne ad saxa quidem mortui conquiescant, et quae sequuntur; sunt enim omnia sic ut adulescentis non tam re et maturitate quam spe et exspectatione laudati. Ab hac etiam indole iam illa matura: vxor generi, noverca filii, filiae paelex. [108] nec vero hic erat unus ardor in nobis ut hoc modo omnia diceremus. Ipsa enim illa pro Roscio10 iuvenilis11 redundantia multa habet attenuata, quaedam etiam paulo hilariora, ut12 pro Habito, pro Cornelio compluresque aliae. Nemo enim orator tam multa ne in Graeco quidem otio scripsit quam multa sunt nostra, eaque hanc ipsam habent quam probo varietatem.

1 quod iam L

2 Nam A: Sed L: et A: nam et L

3 minus A: nimis Manutius: non minus vulg., om. L

4 aequaliter Schütz

5 eramus L: oramus (superscripto ba) A

6 dicendi om. A

7 de...parricidarum om. A

8 fatis deperiisse A

9 fluctuantibus codd. or. Rosc.: eluctantibus A: fluctibus L

10 pro Roscio seel. Bake, coll. Quintil. xii. 1. 20

11 in iuvenali Schütz: ex iuvenali Heerdegen

12 ut Lambinus: at AL

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: