previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

29. sed inventus [p. 2031] profecto est ille eloquens1, quem numquam vidit Antonius. Quis est igitur is2? complectar brevi, disseram pluribus. Is est enim eloquens, qui et humilia subtiliter et alta3 graviter et mediocria temperate potest dicere. Nemo is, inquies, umquam fuit. [101] ne fuerit4. Ego enim quid desiderem, non quid viderim disputo redeoque ad illam Platonis de qua dixeram rei formam et speciem, quam etsi non cernimus, tamen animo tenere possumus. Non enim eloquentem quaero neque quicquam mortale et caducum, sed illud ipsum, cuius qui sit compos, sit eloquens; quod nihil est aliud nisi eloquentia ipsa, quam nullis nisi mentis oculis videre possumus. Is erit igitur eloquens, ut idem illud iteremus, qui poterit parva summisse, modica temperate, magna graviter dicere. [102] tota mihi causa pro Caecina de verbis interdicti5 fuit: res involutas definiendo explicavimus, ius civile laudavimus, verba ambigua distinximus. Fuit ornandus in Manilia lege Pompeius: temperata oratione ornandi copiam persecuti sumus. Ius omne retinendae maiestatis Rabiri causa continebatur: ergo in ea omni6 genere amplificationis exarsimus. [103] at haec interdum temperanda et varianda sunt. Quod igitur in accusationis septem libris non reperitur genus? quod in Habiti7? quod in Corneli? quod in plurimis nostris defensionibus? quae exempla selegissem, nisi vel nota esse arbitrarer vel8 ipsi9 possent legere10 qui quaererent. Nulla est enim ullo in genere laus oratoris11 cuius in nostris orationibus non sit aliqua si non perfectio, at conatus tamen atque adumbratio. [104] non adsequimur; at quid sequi12 deceat videmus. [p. 2032] Nec enim nunc de nobis, sed de re dicimus; in quo tantum abest ut nostra miremur, et13 usque eo difficiles ac morosi sumus, ut nobis14 non satis faciat ipse Demosthenes; qui quamquam unus eminet inter omnis in omni genere dicendi, tamen non semper implet auris meas; ita sunt avidae et capaces et saepe aliquid immensum infinitumque desiderant.

1 eloquens secl. Bake

2 is A: sed L

3 alta A: magna L

4 ne fuerit L: ne dūtu fueris A: ne dum tu videris Heerdegen: ne dum tu videris, ne fuerit Stangl

5 de verbis interdicti L: re vera A

6 in ea omni Heerdegen: ibi omni Stangl: in omni L: in eo A

7 Habiti AL: Aviti vulg.

8 accusarentur vel opes A: arbitrarer L

9 arbitrarer vel ipsi Schütz

10 posse eligere L

11 oratoris om. A ml: oratoria Bentley

12 sequi Heerdegen: siqui A: si qui F: si quid OPM: at quid deceat vulg.

13 et A, secl. Stangl: ut L: etiam Friedrich

14 nobis interdum Schütz, coll. Quintil. x. 1. 24, xii. 1. 22

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (5 total)
  • Cross-references to this page (1):
  • Cross-references in notes to this page (1):
    • Sir Richard C. Jebb, The Attic Orators from Antiphon to Isaeos, Lysias: Style
  • Cross-references in general dictionaries to this page (3):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: