previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

28. [97] tertius est ille amplus copiosus, gravis ornatus, in quo profecto vis maxima est. Hic est enim, cuius ornatum dicendi et copiam admiratae gentes eloquentiam in civitatibus plurimum1 valere passae sunt, sed hanc eloquentiam, quae cursu magno sonituque ferretur, quam suspicerent [p. 2030] omnes2, quam admirarentur, quam se adsequi posse diffiderent. Huius eloquentiae est tractare animos, huius omni modo permovere. Haec modo perfringit, modo inrepit in sensus; inserit novas opiniones, evellit insitas. [98] sed multum interest inter hoc dicendi genus et superiora. Qui in illo subtili et acuto elaboravit ut callide arguteque diceret, nec quicquam altius cogitavit3, hoc uno perfecto magnus orator est, et si4 non maximus; minimeque in lubrico versabitur et, si semel constiterit, numquam cadet. Medius ille autem, quem modicum et temperatum voco, si modo suum illud satis instruxerit, non extimescet5 ancipites dicendi incertosque casus; etiam si quando minus succedet, ut saepe fit, magnum tamen periculum non adibit: alte6 enim cadere non potest. [99] at vero hic noster, quem principem ponimus, gravis acer ardens, si ad hoc unum est natus aut in hoc solo se exercuit aut huic generi studuit7 uni nec suam copiam cum illis duobus generibus8 temperavit, maxime est contemnendus. Ille enim summissus, quod acute et veteratorie dicit, sapiens iam9, medius suavis, hic autem copiosissimus, si nihil aliud est, vix satis sanus videri solet. Qui enim nihil potest tranquille, nihil leniter, nihil partite definite distincte facete10 dicere, praesertim cum causae partim totae sint eo modo partim aliqua ex parte tractandae si is non praeparatis auribus inflammare rem coepit11, furere apud sanos et quasi inter sobrios bacchari vinulentus videtur12.

[100] tenemus igitur, Brute, quem quaerimus, sed animo; nam13 manu si prehendissem, ne ipse quidem sua tanta eloquentia mihi persuasisset ut se dimitterem.

1 pluribus A

2 omnes om. A

3 cogitavit Heerdegen: cogitaret L: nec ... cogitaret om. A

4 etsi Jahn: si AL: sed Friedrich

5 extimescit L

6 alte A: aliter L

7 studet L

8 generibus om. A

9 iam AL: tamen Stangl

10 facte maluit Stangl

11 coeperit Stangl cum codice m

12 videbitur maluit H. Stephanus

13 nam A: non L: unde non manu, nam manu si Klotz

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: